

Canticum Canticorum*
Caput 4: Versus 5
Duo ubera.Multis figuris eadem Ecclesiae mysteria repetuntur; sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium amplius delectant.Duoigiturubera,praedicatores de duobus populis, quioculidicuntur quia occulta proficiunt.Dentes,quia improbos corrigunt, et in corpus Ecclesiae trajiciunt:Collum,quia vitalem flatum, aeterna gaudia praedicando, ministrant, et cibos doctrinae.Ubera,quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunthinnuli capreae,quia acute, quae sunt agenda, discernunt, veloci cursu operationis de valle lacrymarum avolant.Gemelli,quia eamdem fidem, eadem sacramenta praedicant: qui ne lac quod erogant in eis deficiat, pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum ea semper recolendo.Duo hinnuliDuo populi, qui per humilitatem parvos se et peccatores intelligunt, sed charitate currentes, omnia obstacula mundi transeunt, et saltibus contemplationis ad superna conscendunt.Qui pascuntur.Quia in his refectionem habent, qui florent virtutibus et splendent, dum ipsum Deum, quem desiderant, adhuc de vicino videre non possunt.